HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT LVI: De ortu Isaac, et ejectione Agar cum filio

#Gen. XXI

Visitavit Dominus Saram, concepitque, et peperit filium, et circumcidit eum Abraham octavo die. Et exinde post totidem dies Judaei circumcidunt. Arabes vero post tredecim annos, quia eo tempore Ismael gentis illius auctor circumcisus fuit. Et vocavit eum Isaac, id est risum, quia risum fecerat Dominus parentibus ejus, id est gaudium inopinatum. Crevit puer, et trimus ablactatus est. Et fecit pater grande convivium in die illa, quia ea die filius primo accessit ad mensam patris. Dumque simul luderent Ismael et Isaac, major laedebat minorem. Et intellexit mater in ludo persecutionem, quia scilicet, patre mortuo, vellet dominari major minori. Vel ut Hebraei tradunt, cogebat eum adorare luteas imagines, quas fecerat. Quod cum displicuisset matri, dixit ad Abraham: Ejice ancillam et filium ejus. Dure hoc accepit Abraham, et dissimulabat, sed dixit ei Dominus: Audi vocem Sarae. Qui tollens panem, et utrem aquae imposuit scapulae Agar, et tradidit ei puerum. Cumque consumpta esset aqua in deserto, et puer deficeret siti, abjecit mater puerum sub arbore, et sedit procul quantum arcus jacere potest, ne videret filium morientem, et flevit, et exaudivit Deus vocem pueri, id est, fletum matris pro puero. Et dixit angelus matri: Surge, tolle puerum, et aperuit oculos ejus Deus, et vidit puteum, deditque puero bibere, et implens utrem abiit Crevit puer, et moratus est in solitudine Pharan, et factus est vir sagittarius. Et accepit ei mater uxorem de terra Aegypti, de qua nati sunt ei duodecim filii principes tribuum suarum, quorum appellatione, oppida, pagi, et tribus celebrantur. Nabaioth primogenitus famosior est nominatus, a quo pars Arabiae, quae est ab Euphrate, usque ad mare Rubrum Nabathea dicitur. Cedar secundus, a quo Cedar, quae est in deserto; Duma sextus, a quo Dumea regio; Themam nonus, a quo Themam, quae est ad Austrum: Cethuma ultimus, a quo Cethema, quae est ad Orientem.